1. Quaeritur utrum cognitio supernaturalis necessaria viatori sit sufficienter tradita in sacra Scriptura.

Quod non:

Quia cognitio necessaria numquam defuit humano generi; scriptura sacra non erat in lege naturae, quia Moyses primus scripsit Pentateuchum, nec tota sacra Scriptura erat in lege mosaica, sed tantum Vetus Testamentum; ergo etc[i].

Contra:

2. Augustinus XI De civitate Dei cap. 3 loquens de Scriptura canonica ait: "Huic fidem habemus de his rebus quas ignorare non expedite nec per nos nosse idonei sumus"[ii].

[De veritate sacrae Scripturae].

3. In ista quaestione sunt haereses innumerae damnantes sacram Scripturam, totam vel partes eius, sicut in libris Augustini et Damasceni De haeresibus patet. Quidam haeretici de Scriptura nihil recipiunt. Quidam specialiter improbant Vetus Testamentum, ut manichaei, sicut patet in libro De utilitate credendi, dicentes Vetus Testamentum esse a malo principio. Quidam tantum Vetus Testamentum recipiunt, ut iudaei. Quidam aliquid utriusque, ut saraceni [...]. Quidam autem aliquid dictum in Novo Testamento, puta haeretici diversi, qui sententias diversas Scripturarum male intellectas habentes pro fundamentis, alias neglexerunt; verbi gratia ad Romanos 13: Qui infirmus est, olera manducet, et huiusmodi. Item, Iacobus 5: Confitemini alterutrum peccata vestra, si ex hoc erretur circa sacramentum paenitentiae dicendo illud posse a quocumque non sacerdote dispensari, et huiusmodi auctoritatibus sacrae Scripturae innitendo, male intellectis[iii]. [CXXVI]

[Variae viae convincendi haereticos].

4. Contra istas omnes in communi sunt octo viae eas rationabiliter convincendi, quae sunt: praenuntiatio prophetica, Scripturarum concordia, auctoritas scribentium, diligentia recipientium, rationabilitas contentorum et irrationabilitas singulorum errorum, Ecclesiae stabilitas, miraculorum limpiditas[iv].

[De praenuntiatione prophetica].

5. De primo patet. Quoniam solus Deus praevidet naturaliter fiutura contingentia certitudinaliter, et non ab alio, ergo solus vel ab ipso instructus potest ea certitudinaliter praedicere. Talium autem multa, praenuntiata in Scriptura, impleta sunt (patet consideranti libros prophetales), in quibus "non est dubium quin sequantur pauca quae restant", secundum Gregorium in homelia quadam De adventu Domini. Istam viam tangit Augustinus XII De civitate cap. 10: "Vera esse praeterita ex his quae futura praenuntiavit, cum tanta veritate implentur, ostendit"[v].

[De Scripturarum concordia].

6. De secundo, scilicet Scripturarum concordia, patet sic in non evidentibus terminis, nec principia sic evidentia ex terminis habentibus, non consonant multi firmiter et infallibiliter, diversimode dispositi, nisi a causa superiori ipso intellectu inclinentur ad assensum; sed scriptores sacri Canonis, varie dispositi, et exsistentes in diversis temporibus, in talibus inevidentibus consonabant omnino. Hanc viam pertractat Augustinus XVIII De civitate cap. 42: "Auctores nostri pauci esse debuerunt, ne prae multitudine vilescerent; nec ita sunt pauci, ut eorum non sit miranda consensio: neque enim in multitudine philosophorum facile quis invenerit, inter quos cuncta quae senserunt conveniant [...]".

Maior enim assumpta non tantum probatur per exemplum de philosophis, ut videtur probare Augustinus, sed etiam per rationem: [CXXVII] quia cum intellectus natus sit quantum ad assensum moveri ab obiecto evidente in se vel in alio, nihil aliud ab obiecto videtur posse talem assensum causare nisi virtualiter includat evidentiam obiecti; nam si nihil tale moveat intellectum, remanebit theologia sibi neutra.

Nihil autem est tale de non evidentibus ex terminis nisi intellectus superior nostro; nihil autem intelligens superius homine potest hominem effective docere nisi Deus[vi].

7. Si dicatur hie quod posteriores, licet aliter dispositi quam priores, et aliis temporibus exsistentes, tamen habuerut doctrinam praecedentium in scriptis, et acquieverunt credendo, sicut discipuli doctrinae magistrorum, et ita nihil scripserunt dissonum a prioribus, licet Deus non doceret hos et illos, contra hoc videtur Augustinus obicere ubi prius, dicens de philosophis: "Labore litteratorio monumenta suorum dogmatum relinquerunt", quae discipuli legerunt, et licet in aliquibus essent assentientes prioribus, ut discipuli, aliqua tamen improbaverunt. Patet ibidem de Aristippo et Antisthene, qui ambo socratici fuerunt, tamen in aliquibus sibi contradixerunt; et quandoque magistro discipuli etiam contradixerunt, ut Aristoteles Platoni.

Quomodo igitur non contradixerunt posteriores nostri prioribus in aliquibus, si non habuissent communem doctorem, eorum intellectus ad eadem non evidentia inclinantem[vii]?

8. Contra istud saltern est Ezechiel prophetans in Babylonia eo tempore quo Ieremias prophetavit in ludea. Cum non ambo sola ilia dicerent quae a Moyse quasi magistro communi eorum potuerunt habere, sed etiam alia multa, in eis potuissent dissentire cum non essent evidentia ex terminis, nisi habuissent aliquem doctorem communem supra intellectum humanum[viii]. [CXXX]

[De auctoritate scribentium].

9. De tertio, scilicet auctoritates scribentium, sic patet: aut libri Scripturae illorum auctoram quoram esse dicuntur, aut non. Si sic, cum damnent medacium, praecipue in fide vel moribus, quomodo est verisimile eos fuisse mentitos dicendo "haec dicit Dominus" si Dominus non esset locutus?

Aut dicis eos esse, deceptos, non mentitos, vel propter lucrum mentire voluisse, contra, et primo contra primum, quod scilicet non fuerunt decepti. Dicit enim beatus Paulus: Scio hominem, ante annos quattuordecim etc., et subdit ibi, audisse se verba arcana, quae non licet homini loqui. Quae assertiones non videntur fuisse sine mendacio si asserens non fuit certus, quia asserere dubium tamquam eorum certum, est mendacium, vel non longe a mendacio.

Ex ista revelatione Pauli, et multis aliis, factis diversis Sanctis, concluditur quod intellectus eorum notitiam non potuerunt induci ad assentiendum ita firmiter illis quorum notitiam non potuerunt habere ex naturalibus, sicut assenserunt, nisi ab agente supernaturali. Contra secundum, scilicet quod propter lucrum mentiti sunt: quia pro illis ad quae voluerunt homines inducere ad credendum, tribulationes maximas sustinuerunt[ix].

10. Si libri non sunt illorum, sed aliorum, hoc videtur inconvenies dicere, quia ita negabitur quicumque liber esse illius auctoris cuius dicitur esse. Quare enim soli isti falso adscripti sunt, auctoribus. quorum non erant?

Praeterea, aut illi qui adscripserunt illos libros eis fuerunt christiani, aut non. Si non, non videtur quod voluerunt tales libros conscribere et aliis adscribere, magnificare sanctam cuius contrarium tenuerunt. Si fuerunt christiani, quomodo igitur illi christiani mendaciter [CXXXII] eis tales adscripserunt, cum lex eorum damnet mendacium, sicut prius? [...].

Quomodo etiam isti libri fuissent ita authentici et divulgati esse talium auctorum, nisi et fuissent eorum, et auctores fuissent authentici[x]?

[De diligentia recipientium].

11. De quarto, scilicet diligentia recipientium, patet sic: Aut nulli credes de contingenti quod non vidisti, et ita non credes mundum falsum esse factum ante te, nec locum esse in mundo ubi non fueris, nec istum esse patrem tuum et illam matrem; et ista incredulitas destruit omnem vitam politicam. Si igitur vis alicui credere de contingenti quod tibi non est nec fuit evidens, maxime credendum est communitati, sive illis quae tota communitas approbat, et maxime quae communitas famosa et honesta cum maxima diligentia praecepit approbanda. Talis est Canon Scripturae.

Tanta enim apud iudaeos sollicitudo fuit de libris habendis in Canone, et tanta apud christianos de libris recipiendis tamquam authenticis, quod de nulla scriptura habenda authentica tanta sollicitudo fuit inventa, praecipue cum tam solemnes communitates de Scripturis illis curaverunt tamquam de contentibus necessaria ad salutem. De hoc Augustinus XVIII De civitate cap. 38: "Quomodo scriptura Enoch, de qua Iudas in epistola sua facit mentionem, non recipitur in Canone, et multae aliae scripturae, de quibus fit mentio in libris Regum?", ubi innuit quod sola ilia scriptura recepta sit in Canone quam auctores, non sicut homines sed sicut prophetae, divina inspiratione scripserunt. Et ibidem, cap. 41: "Illi Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei, nullo modo pseudo prophetas cum veris prophetis parilitate scientiae confuderunt, sed Concordes sunt inter se atque in nullo dissentientes: sanctarum Litterarum veraces ab eis agnoscebantur et tenebantur auctores"[xi]. [CXXXIV]

[De rationabilitate contentorum].

12. De quinto, scilicet rationabilitate contentorum, patet sic quid rationabilius quam Deum tamquam finem ultimum super omnia debere diligi, et proximum sicut se ipsum? - id est "ad quod se", secundum beatum Gregorium; in quibus duobus praeceptis universa lex pendet et prophetae, Mattheus 22. Item, Mattheus 7: Hoc facias alii etc Ex istis quasi ex principiis practicis alia practica in Scripturis sequuntur tradita, honesta et rationi consona, sicut de eorum rationabilitate patere potest singulatim cuilibet pertractanti de praeceptis, consiliis et sacramentis, quia in omnibus videtur esse quasi quaedam explicatio legis naturae, quae scripta est in cordibus nostris.

Hoc de moribus, Augustinus, De civitate libro 11 cap. 28: "Nihil turpe aut flagitiosum spectandum imitandumque proponitur, ubi veri Dei aut praecepta insinuantur, aut mirabilia narrantur, aut dona laudantur, aut beneficia postulantur". De credibilibus patet quod nihil creditum de Deo quod aliquam imperfectionem importat; immo si quid credimus verum esse, magis attestatur perfectionae divinae quam eius oppositum. Patet de Trinitatem personarum, de incarnatione Verbi, et huiusmodi. Nihil enim credimus incredibile, quia tunc incredibile esset mundum ea credere, sicut deducit Augustinus De civitate XXII cap. 5 mundum tamen ea credere non est incredibile, quia hoc videmus[xii].

[De irrationabilitate errorum].

13. De sexto, scilicet irrationabilitate singulorum errorum, patet. sic Quid pagani pro idolatria sua adducent, colentes opera manuum suarum, in quibus nihil est numinis, sicut satis ostendunt philosophi? Quid saraceni [...], pro suis scripturis allegabunt, exspectantes pro beatitudine [...] gulam et coitum? Quam promissionem despiciens - qui fuit quasi illius sectae - Avicenna, IX Metaphysicae, alium finem quasi perfectiorem et homini magis convenientium ponens inquit "Lex nostra, quam dedit Mahometus, ostendit dispositionem [CXXXVI] felicitatis et miseriae quae sunt secundum corpus, et est alia promissio quae apprehenditur intellectu". Et sequitur ibi: "Sapientibus multo magis cupiditas fuit ad consequendum hanc felicitatem quam corporum, quae quamvis daretur eis, tamen non attenderunt, nec appretiati sunt earn comparatione felicitatis quae est coniuncta primae veritatis". Quid iudaei Novum Testamentum damnant, quod in suo Veteri Testamento promittitur, ut ostendit Apostolus ad Hebraeos? Et quam insipidae sunt eorum caeremoniae sine Christo! Item, Christus advenisse et ita Novum Testamentum ab eo promulgatum sicut authenticum fore acceptandum, prophetiae eorum ostendunt: Non auferetur, inquit Iacob, sceptrum etc (in Genesi), et ipse erit exspectatio gentium; similiter illud Danielis: Cum venerit Sanctus sanctorum, cessabit unctio vestra. Quid etiam asinini manichaei fabulantur "primum malum", cum ipsi etiam etsi non "primum", tamen valde essent mali! Nonne viderunt omne ens in quantum ens bonum esse? Nonne etiam in Novo Testamento potuerunt videre Vetus Testamentum esse authenticum, et approbatum[xiii]?

14. Quid singuli alii haeretici, qui unum verbum Scripturae male intellexerunt, secundum Augustinum 83 Quaestionum quaestione 69. "Non potest, inquit, oriri error qui palliatur nomine christiano nisi de Scrpturis non intellectis"; et ideo, quia antecedentia et consequentia non contulerunt [...]. Contra istos est illud verbum Augustini in libro Contra epistolam Fundamenti: "Non crederem, inquit Augustinus, Evangelio, nisi quia Ecclesiae catholicae credo". Ergo irrationabile est aliquid Canonis recipere et aliquid non, cum Ecclesia catholica, cui credendo Canonem recipio, recipiat totum aequaliter ut certum. Item, doctrinae philosophorum aliquid irrationabile continent, prout de politiis diversis, ordinatis a philosophis diversis, probat Aristoteles II Politicae. Sed etiam et politia sua in quibusdam est irrationabilis, sicut patet ex solutione quaestionis praecedentis[xiv]. [CXXXVIII]

[De Ecclesiae stabilitate].

15. De septimo, scilicet Ecclesiae stabilitate, quoad Caput per illud Augustini De utilitate credendi: "Dubitamus nos eiusdem Ecclesiae credere gremio, quae usque ad confessionem generis humani ab Apostolica Sede per successionem episcoporum, frustra haereticis circumlatrantibus, culmen auctoritatis obtinuit"?

Et parum post: "Quid est aliud ingratum esse ori dei, quam tanto labore praedicatae auctoritati velle resistere"? Unde Gamaliel, Acta 5: Si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur; si vero est ex Deo, поп poteritis dissohere, ne forte Deo repugnare videamini Et Luca 22 ait Dominus ad Petrum: Ego rogavi pro te, ut поп deficiat fides tua, et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Firmiter Ecclesiae in membris patet per illud Augustini De utilitate credendi: "Vulgus marium et feminarum" etc. Similem sententiam dicit Augustinus Contra epistolam Eundamenti. Quid enim tantam multitudinem, ad peccatum pronam, ad legem contrariam carni et sanguini servandam induceret nisi Deus[xv].

16. Et confirmatur, quia secta Iudaeorum non manet in vigore, sicut contra eos obiicit Augustinus in primo Sermone de Adventu.

Si obiicitur de permanentia sectae Mahometi, respondeo: ilia incepit plusquam sexcentis annis post legem Christi, et in brevi, Domino volente, finietur, quia multum debilitata est anno Christi millesimo trecentesimo, et eius cultores multi mortui, et plurimi sunt fugati; et prophetia dicitur apud eos esse quod secta eorum est fmienda[xvi].

[De miraculorum limpiditate].

17. De octavo, scilicet miraculorum claritate vel limpiditate, sic patet Deus non potest esse testis falsum; sed ipse Deus, invocatus a praedicante Scripturam ut ostenderet doctrinam eius esse veram, fecit aliquod opus sibi proprium ac per hoc testificatus est illud esse [CXL] verum quod ille praedicavit. Confirmatur per Richardum I De Trinitate cap. 2: "Domine, si est error, a te decepti sumus, nam confirmata sunt tantis signis facta tua, quae non nisi a te fieri possunt"[xvii].

18. Quod si dicatur miracula non fuisse facta, aut etiam non testificantia veritatem, quia etiam Antichristus faciet miracula, contra primum potest dici ilia sententia Augustini De civitate XXII cap. 5: "Si ista miracula facta esse non credunt, hoc nobis unum grande miraculum sufficit quod iam orbis terrarum sine ullis miraculis credit". Si quod credimus dicatur incredibile esse, non minus est credible "homines - inquit - ignobiles et infirmos, paucissimos, imperitos, rem ita incredibilem tam efficaciter mundo, et in illo etiam mundo doctis persuadere potuisse", mundus ut illud credat, sicut iam credidisse videmus, nisi per illos aliqua miracula fierent, per quae mundus ad credendum induceret [...]. Quid enim incredibilius quam quod ad legem contrariam carni et sanguini, doctores pauci, pauperes er rudes, plurimos potentes et sapientes converterent? Quod specialiter patet de multis prudentissimis, primo fidei rebellius, post conversis: ut de Paulo, prius persecutore, postea gentium doctore; de Augustino, prius aliqualiter per manichaeos seducto, postea doctore catholico; de Dionysio, prius philosopho, postea Pauli discipulo; de

Cypriano, prius mago, postea episcopo christianissimo, et aliis innumeris[xviii].

19. Quaedam facta non nisi a nimis protervientibus negari possunt, ut sunt miracula facta a Silvestro coram Costantino, tam in curatione leprae eius, quam postea in disputatione eius contra iudaeos, quae facta tamquam celebria mundum non latuerunt [...]. Miraculum autem est tale signum Dei ut testis; igitur si permittat miracula ilia non esse testimonia sua, non videtur esse perfecte verax, quod est impossibile. Et per hoc ad illud de Antichristo, quia praedixit ilia miracula facienda non esse testimonia veritatis, sicut [CXLII] patet Mattheus 24 et ad Thessalonicenses 2[xix].


[i] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 95.

[ii] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 98.

[iii] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 99.

[iv] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 100.

[v] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 101.

[vi] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un., n. 102.

[vii] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un., n. 103.

[viii] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un., n. 104.

[ix] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un., n. 90.

[x] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 106.

[xi] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 107.

[xii] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 108.

[xiii] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 109.

[xiv] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 110.

[xv] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 111.

[xvi] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 112.

[xvii] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 113.

[xviii] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 114.

[xix] Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un, n. 115.