[De theologia divina].

1. Theologia divina est de omnibus cognoscibilis, quia obiectum primum theologiae suae facit omnia alia actu cognita in intellectu eius, ita quod si in primo signo naturae est essentia sua primo cognita intelletui suo, et in secundo signo naturae quiditates continentes virtualiter veritates proprias, in tertio signo sunt istae veritates, virtualiter contentae in illis quiditatibus, sibi notae; non est ordo secundi ad tertium secundum causalitatem, quasi istae quiditates aliquid causarent in intellectu eius, sed tantum est ordo effectuum ordinatorum respectu eiusdem causae, puta quia essentia sua quasi prius natura causat istas quiditates notas quam veritates de eis sunt notae [...].

Essentia Dei in intellectu suo facit quiditates aliquas actu notas, et quasi posterius naturaliter facit veritates illas, in illas contentas, notas intellectui illi; tamen illae quiditates nullam habent virtutem respectu intellectus Dei immutanti quia intellectus Dei non est natus perfici ab illis quiditatibus, quia est infinitus, et illae quiditates sunt finitae, et infinitum a finito nullo modo perficitur[i].

2. Sic ergo Deus de omnibus cognoscibilibus solum habet cognitionem theologicam, quia tantum virtute primi obiecti theologici actuantis intellectum eius, ita quod theologia Dei non tantum de omnibus, sed etiam est omnis cognitio possibilis Deo de eis, et absolute ipsa est de quocumque est omnis cognitio non includens ex se aliquam imperfectionem, quia ipsa sola de quocumque cognoscibili non includit limitationem; quaelibet alia, quia est a causa limitata, necessario includit limitationem[ii]. [CXLIV]

[De theologia beatorum].

3. Sed de intellectibus creatis beatoram aliter est, quia intellectus eoram nati sunt immutari a quiditatibus creatis ad cognitionem veritatum inclusarum in eis; et ideo praeter istam theologicam veritatem, quam habent de illis quiditatibus ut ostensis in essentia Dei, possunt habere cognitionem naturalem de eiusdem propria notione earum. Theologia igitur beatorum de quibuscumque creatis non est omnis cognitio de eis possibilis tali intellectui[iii].

4. Sed dubium est an sit de omnibus, licet aliqua alia sit de quibusdam cognoscibilibus. Hie distinguendum est de theologia in se, et ut est habitus perficiens intellectum creatum beatum. Primo modo est de omnibus scibilibus, quia omnia ilia sunt nata sciri virtute primi obiecti theologici. Secundo modo, dico quod possibile est earn esse de quocumque [.,.]. De facto autem non habet limitationem nisi ex voluntate Dei ostendentis aliquid in essentia sua; et ideo actualiter theologia eorum est de tot quot Deus voluntarie ostendit eis in essentia sua[iv].

[De theologia nostra].

5. De theologia nostra dico quod ipsa non est actualiter omnium, quia sicut theologia beatorum habet terminum, ita et nostra, ex voluntate Dei revelantis. Terminus autem praefixus a voluntate divina [...] est illorum quae sunt in Scriptura Divina [...]. Igitur theologia nostra de facto non est nisi de his quae continentur in Scriptura, et de his quae possunt elici ex eis[v].

6. De potestate theologiae nostrae dico quod non potest esse de omnibus, turn propter defectum intellectus nostri, non potentis concipere in speciali multas quiditates [...], rum propter defectum theologiae nostrae, quia non potest stare cum cognitione evidenti de eisdem cognoscibilibus, secundum aliquos, et per consequent de naturaliter [CXLVI] nobis cognitis non potest stare theologia nostra revelata[vi].

[De theologia simul sumpta].

7. Tamen omnis theologia, sive Dei, sive beatorum, sive nostra est de omnibus entibus quantum ad aliqua de eis cognoscibilia, videlicet quantum ad respectus quos habent ad essentiam divinam ut est haec essentia, quia respectus non potest cognosci sine cognitione amborum extremorum: et ita respectus qui est ad hanc essentiam ut haec, non potest cognosci sine cognitione huius essentiae ut est haec [...][vii].


[i] Ordinatio, Prologus, p. 3, q. 1-3, n. 200.

[ii] Ordinatio, Prologus, p. 3, q. 1-3, n. 201.

[iii] Ordinatio, Prologus, p. 3, q. 1-3, n. 202.

[iv] Ordinatio, Prologus, p. 3, q. 1-3, n. 203.

[v] Ordinatio, Prologus, p. 3, q. 1-3, n. 204.

[vi] Ordinatio, Prologus, p. 3, q. 1-3, n. 214.

[vii] Ordinatio, Prologus, p. 3, q. 1-3, n. 314.